- ANTHROPOPHAGI
- I.ANTHROPOPHAGIScythiae populi humanâ carne vescentes, siti sunt ad Orientem, ac Septentrionem, Massagetis finitimi, circa quos tristissima solitudo, et mare, quod Thabin vocant. Plin. l. 4. c. 12. et l. 6. c. 30.II.ANTHROPOPHAGIsunt quoque populi Americae, maiori ex parce, praesertim versus Brasiliam, Magellanicam et alibi. Hos Hispani delere conati sunt, sed in cassum. Ipsi enim Hispanos in provinc. mediterran. magnis cladibus affecêre; sed, in maritimis male mulctati ab Europaeis, ipsis maiori pro parte parent. Etiam Populi Aethiopiae Inferiori Anthropophagi sunt, praesertim in ora Cafrorum, et Zanguebaria, aliisque locis maritimis. Inprimis vero tales sunt incolae Inlarum de Andreman seu Andremaon, in Oceano Indico, et Caribani aliique Americae incolae, quibus cum vicinis bella gercre et illorum deinde tamquam hostium carnes in cibum suum vertere, voluptas est. Quamquam Hispanorum cadaveribus illi aliquando pepercerunt, ne etiam post mortem nocerent. Verum nec solum hostes, sed et advenas quosque, tempestate aut simili casu eo abreptos, haec sors manet: Unde et iustitiam armorum Indis illatorum aliqui hinc arcessiverunt, sed an satis solide, illi viderint. De more seniô aut morbô confectos, defunctos quoque Parentes, consanguineosque edendi apud Ethnicos, vide Carolin. Heedendaegsche Heidendoem, Part. 1. c. 24. § 2. Ipsis Europaeis nostris hanc Anthropophagiam, ab Aethiopibus Africae ad Oceanum Aethiopicum, obiectam legimus; in Hist. Navigat. Aloysii da Ca de Musto. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. Georgr. et Civ. c. 9. §. 4. de Moribus Gentium. Quemadmodum veteribus Christianis idem crimen ab Ethnicis obiectum praeter alias, ex ex Tatiano discimus, qui non reperiri apud Christianos ἀνθρωποφαγίας, nec propterea tamquam sceleratos aversandos, ostendit. Qualis autem illa fuerit, quam obiciebant, exponit Salvianus de Provid. l. 4. Initia nostrae religionis a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur, homicidio et incestu, incestu matrum sacrosanctarum, et homicidie innocentium parvulorum, quos non occidi tantum, sed et vorari arbitr antur. Quae suspicio oborta, an ex Communione S. Eucharistiae, in qua corporis sanguinisque Domini fideles participes fieri aliquô rumore inaudiêrant, quantâ enim circumspectione mysteria ista olim peragerentur, dicemus infra lemmate, Norunt fideles? An Haereticorum, infanticidiis, incestis conviviis et ritibus inhumanis infamium scelera, veris Christianis, cum quibus illi nil, nisi nomen hoc nobile, commune habebant, ab hostibus tributa? Certe de Simone Mago, perverse intellectô illô locô Ioannis c. 6. v. 53. Nisi comederitis carnem filii bominis, et biberitis ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: immanitati huic primam ansam dedisse, res nota. Vide quoque infra Infanticidium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.